Pianto della Madonna
Language: Latin
Available translation(s): FRE
Iam moriar, mi filli: quis nam poterit matrem consolari in hoc fero dolore, in hoc tam duro tormento? iam moriar, mi flli. O mi Jesu, mi sponse, mi dilecte, mea spes, mea vita, me deseris: heu vulnus cordis mei! Respice Jesu mi, respice, precor, Respice matrem tuam Quae gemendo pro te pallidas languet atque in morte funesta, in hac tam dura et tam immani cruce Tecum petit affigi! O Jesu mi, o potens homo, o Deus, En inspectores heu tanti doloris Quo torquetur Maria, miserere gementis, Tecum quae estincta sit quae per te vixit. sed promptus ex hac vita Discedis, o mi filli, et ego hic ploro; Tu confringes infernum hoste victo superbo, Et ego relinquor praeda doloris solitaria et moesta. Te Pater alme, teque fons amoris suscipient laeti, et ego Te non videbo, o Pater, o mi sponse! haec sunt, haec sunt promissa archangeli Gabrielis? haec illae excelsae sedes antiqui Patris David? sunt haec regalia serta Quae tibi cingant crines? haec ne sunt aurea sceptra sine fine regnum affigi duro ligno Et clavis laniari atque corona? ah Jesu, ah Jesu mi, heu mihi dulce mori: Ecce plorando, ecce clamando rogat Te misera Maria, nam tecum mori est illi gloria et vita. heu filli, non respondes? surdus es ad fletus atque querelas? O mors, o culpa, o inferne, Ecce ecce sponsus meus. mersus in undis velox! O terrae, centrum aperite profundum Et cum dilecto meo me quoque absconde! misera, quid iam loquor? heu, quid spero, quid quaero, o Jesu mi? non sit, non sit quod volo, sed fiat quod tibi placet: Vivat moestum cor meum plenum dolore, Pascere, filli mi, matris amore.
Confirmed with Selva morale e spirituale Published: Venezia, Bartolomeo Magni, 1641
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Pianto della Madonna" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Claudio Monteverdi (1567 - 1643), "Pianto della Madonna" [ chorus ] [sung text checked 1 time]
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Pleurs de la Madonne", copyright © 2019, (re)printed on this website with kind permission
Research team for this page: Emily Ezust [Administrator] , Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2019-04-08
Line count: 56
Word count: 272