Lectio Secunda
Language: Latin
Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo : Noli me condemnare : indica mihi cur me ita judices. Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me et opprimas me, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt : aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , Job 10: 1-7 [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Roland de Lassus (1532 - 1594), "Lectio Secunda", published 1582, from Lectiones sacrae novem, ex libris Hiob excerptae, no. 2. [text verified 1 time]
Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title 1: "Deuxième lecture", copyright © 2010, (re)printed on this website with kind permission
- ENG English (David Wyatt) , title 1: "Second lesson", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2010-04-05
Line count: 17
Word count: 94