Quaerebat Pilatus dimittere Jesum
Language: Latin
Available translation(s): FRE
Quaerebat Pilatus dimittere Jesum, nullam enim mortis causam invenerat in eo. Judaei autem clamabant dicentes: «Si hunc dimittis non es amicus Caesaris, enim qui se regem facit contradicit Caesari». «Quid ergo vultis faciam regi Judeorum.» «Tolle crucifige eum.» «Regem vestrum crucifigam ?» «Non habemus regem nisi Caesarem.» «Quid enim mali fecit ?» «Tolle crucifige eum.» Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, accepta aqua, lavit manus coram populo dicens: «Innocens ego sum a sanguine justi ejus, vos videritis.» «Sanguis ejus super nos et super filios nostros.» Tunc Pilatus tradidit eis Jesum flagellatum ut crucifigeretur. Et quasi agnus innocens ductus est ad immolandum.
About the headline (FAQ)
Authorship:
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Marc-Antoine Charpentier (1634 - 1704), "Quaerebat Pilatus dimittere Jesum
", H. 385 [vocal trio and continuo], from Méditations pour le Carême, no. 6. [text verified 1 time]
Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , title unknown, copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2011-08-16
Line count: 17
Word count: 101