In principio erat verbum
Language: Latin
Available translation(s): ENG
In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , John 1 [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Josquin des Prez (c1440 - 1521), "In principio erat verbum" [four-part chorus] [text verified 1 time]
Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
- ENG English (David Wyatt) , title 1: "In the beginning was the Word", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: David Wyatt
This text was added to the website: 2012-10-25
Line count: 20
Word count: 172